Hľadaný výraz: Joz 24,6-11, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
6 Eduxique patres vestros de Aegypto, et venistis ad mare. Persecutique sunt Aegyptii patres vestros cum curribus et equitatu usque ad mare Rubrum. 7 Clamaverunt autem ad Dominum, qui posuit tenebras inter vos et Aegyptios et adduxit super eos mare et operuit illos. Viderunt oculi vestri, quae in Aegypto fecerim; et habitastis in solitudine multo tempore. 8 Et introduxi vos ad terram Amorraei, qui habitabat trans Iordanem; cumque pugnarent contra vos, tradidi eos in manus vestras, et occupastis terram eorum atque interfecistis illos. 9 Surrexit autem Balac filius Sephor rex Moab et pugnavit contra Israelem; misitque et vocavit Balaam filium Beor, ut malediceret vobis. 10 Et ego nolui audire eum, sed e contrario benedixit vobis, et liberavi vos de manu eius. 11 Transistisque Iordanem et venistis ad Iericho; pugnaveruntque contra vos viri civitatis illius, Amorraeus et Pherezaeus et Chananaeus et Hetthaeus et Gergesaeus et Hevaeus et Iebusaeus; et tradidi illos in manus vestras.

1

mail   print   facebook   twitter